Iterum in onus ut dicam haud onerosum vertor. In manûs autem meas non accidit Thomas Malory (cum eius opera legendô etiam hodie multas dierum horas penderem) sed alius scriptor Anglicus illustris qui opera ingentia vivissimô ingeniô scripsit famam aeternam ita persequens. Scilicet
Dominus Byron talis verbis refertur, id est Georgius Gordon Byron, poëta Romanticus terris Europaeis admodum notus.
Fortasse animadvertistis
meam hâc in paginâ ipsâ imaginem Byronem ipsum esse, quae pictura una est multarum quam Byron iussit pingi ut fama sua, et ipsô de vir6o et suis de poëmatibus, domi forasque crescerit. Fama nam Byroni cordi valde erat atque eâ--necnon pecuniâ--magis quam quicumque poëta
hôc aevô Anglicus--exempli gratiâ, alii
moti Romantici fautores sicut
Percy Shelley (amicus suus),
Gulielmus Wordsworth,
Samuel Taylor Coleridge, et
poëtae lacuum (haud amici!)--fructus est, quamquam in patriâ suâ, quae eius mores versûsque pravos nequamque esse plerumque aestimaverunt, etiam hodie fama sua est minus quam alibi Europae.

Byron 25 annos natus (1813) Byron erat poëta lepidus dicaxque ("procax" etiam nonnulli dicant) necnon maerens vagusque latè Europaeam vagatus imagines vivas poëmatibus suis hîc et illic carpens. Byron nam erat vir turbidus, alacer, vitalis, fortisque non solùm versûs scrbendô sed etiam vitam vivendô. Semper terras et earum homines indolesque explorabat, sicut praesertim librô nomine
Childe Harold's Pilgrimage, vel
Peregrinatio Heroldis Equitis, (quod proxi hebdomade officii causâ legi) narrat cursum suum (immo eum Haroldis proprium, quae persona saepe ipsô cum auctore est confusa ) quem trans Europeam iecit, primum suâ ex Angliâ patriâ taedii gratiâ vitae se ipsum fugit "exul," deinde egressus
Lusitaniae huc et illuc ambulabat fabulas historiamque locorum canens atque in
Hispaniam progressus. Tum
Italiam et
Graecam visitabat praesertim hîc admodum patriam eiusque homines sagaces laudans, invocans Libertatem qui optabat venturam ut Graecam ab Turcorum dominatione evelleret (vide infrâ!). Demum
Albaniam est adflatus (quae terra--prout Graeca--Byroni cordi fuisse omnibus hîc patet, cum pictura quem hâc in paginâ Domini Byronis usus sum ostendat Byronem Albaniae vestitû assuetô) ubi multa carmina mira cecinit prius quam patriam suam Anglicam regressus.

Byron mortuus heros Graeciae
Res multas mirasque vitae Byronis hîc scribere possim, sed haec hactenus. Mortem dolorem necnon illustrem Byronis dicere sufficit. Vir magnus, non solùm somnii scriptor libertatis erat immô rei ipsi fautor pugnatorque magnamimus!
Bellô civile Graeciae contra Turcos ortô, Dominus Byron illuc se misit ut pro Libertate cominus pugnet. Praefectus copiarum factus feroce bellabat sed mediô in proeliô repente morbô aegrotavit atque vitâ obiit annô 1824 populi Graeci heros clarus etiam ultimus Romanticarum poëtarum Angliae. Byron fertur, si vixisse, Graeciae regem adlegi posse. Certe nomine Domini dignus est!
PS Byron adamavit picturas de sese pingi.
Hîc sunt multi si tibi interest.
PPS Clarè scriptor latine sum tiro. Menda pedetemptim corrigam, sed si ea vides admoneas oro!